- SAMNITAE vel AMNITAE
- SAMNITAE vel AMNITAEgens Galliae, Straboni: qui in Oceano ait esse insulam parvam, obiectam ostio Ligeris, quae a Samnitum feminis incolatur, nullos nisi extra insulam prolis gratiâ admittentibus viros. Ptol. sub Venetis ponit, Ligeri proximos. Dionys. Perieoetes Amnitas, velut ab amne Ligeri vocat, aitqueve nesides, seu insulas parvas plures esse, in quibus uxores Α᾿μνιτῶν noctu rite Baccho sacrificent. Fuêre forsan Namnetes inter et Venetos, circa Vicum S. Nazarii, Crociacum le Croisic, et Garandam, vel Grannonam Guerande. Necab ostiis Ligeris et a continente multum abest Insula Dunetana le Dunct, vico uno insessa, et modicae magnitudinis, quam Samnitarum vel uxores vel feminae olim incoluerint. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.